Historical
15 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
3 Transibant autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quaesierint eum, reperient eum.
5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:
6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae: erit enim merces operi vestro.
8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariae filii Oded prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
9 Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
12 Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
13 Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum,
15 omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt: praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
18 eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
16 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israel in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
3 Foedus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere.
4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
5 Quod cum audisset Baasa, desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum.
6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.
8 Nonne AEthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?
9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent.
10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israel.
12 AEgrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
17 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel.
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,
4 sed in Deo patris sui: et perrexit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israel.
5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.
6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michaeam, ut docerent in civitatibus Juda:
8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes:
9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
11 Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
13 Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
17 Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.
18 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3 Dixitque Achab rex Israel ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
4 Dixitque Josaphat ad regem Israel: Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini.
5 Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6 Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
7 Et ait rex Israel ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo.
8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michaeam filium Jemla.
9 Porro rex Israel, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
11 Omnesque prophetae similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
13 Cui respondit Michaeas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
15 Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
16 At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
17 Et ait rex Israel ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quae mala sunt?
18 At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies?
21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita.
22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeae maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
24 Dixitque Michaeas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25 Praecepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michaeam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
26 Et dicetis: Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquae pauxillum, donec revertar in pace.
27 Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi.
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
29 Dixitque rex Israel ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum.
30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.
33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas. At ille aurigae suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
34 Et finita est pugna in die illo: porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.