Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Historical

Read the books of the Bible as they were written historically, according to the estimated date of their writing.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Esther 4-6

Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,

et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.

In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.

Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.

Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:

qui indicavit ei omnia quae acciderant: quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judaeorum nece inferret argentum.

Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.

Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quae Mardochaeus dixerat.

10 Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo:

11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum?

12 Quod cum audisset Mardochaeus,

13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis:

14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?

15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:

16 Vade, et congrega omnes Judaeos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.

17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia quae ei Esther praeceperat.

Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.

Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus.

Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.

At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi.

Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.

Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.

Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:

si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.

Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde:

10 et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam,

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.

13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias.

14 Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.

Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,

ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.

Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.

Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum.

Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.

Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,

respondit: Homo, quem rex honorare cupit,

debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum:

et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.

10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas.

11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.

12 Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:

13 narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.

14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.