Historical
1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae.
2 Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus:
3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris: et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus;
5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia praeparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos.
8 Et erit: in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina;
9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
11 Ululate, habitatores Pilae: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et aedificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
16 dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
2 Convenite, congregamini, gens non amabilis,
2 priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
3 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati; quaerite justum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
4 Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum: Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.
5 Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.
6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum;
7 et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.
8 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in aeternum: reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos.
10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
11 Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium.
12 Sed et vos, AEthiopes, interfecti gladio meo eritis.
13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.
14 Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
15 Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.
3 Vae provocatrix, et redempta civitas, columba!
2 non audivit vocem, et non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
4 Prophetae ejus vesani, viri infideles; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur; nescivit autem iniquus confusionem.
6 Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
7 Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
9 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
10 Ultra flumina AEthiopiae, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini.
13 Reliquiae Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
14 Lauda, filia Sion; jubila, Israel: laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
15 Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israel Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.
16 In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tuae.
17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
18 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium.
19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,
20 in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.
1 In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens:
2 Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae.
3 Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens:
4 Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?
5 Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
6 Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
7 Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;
8 ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.
9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
10 Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum:
11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.
12 Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
13 Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus.
14 Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.
2 In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.
2 In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens:
3 Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens:
4 Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?
5 Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne; et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
6 verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra AEgypti: et spiritus meus erit in medio vestrum: nolite timere.
7 Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum, et terram, et mare, et aridam.
8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.
10 Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.
11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens:
12 Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens:
13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non.
14 Et dixit Aggaeus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur.
15 Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt.
16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.
18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
20 Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit? ex die ista benedicam.
21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens:
22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo caelum pariter et terram,
23 et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui.
24 In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.