Historical
1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei.
2 Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus.
4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.
6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
8 Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae.
9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio,
10 quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.
11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
12 Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
14 Et praecipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
2 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
4 In itineribus conturbati sunt; quadrigae collisae sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
5 Recordabitur fortium suorum; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum.
6 Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.
7 Et miles captivus abductus est, et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis.
8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus; ipsi vero fugerunt. State, state! et non est qui revertatur.
9 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollae.
11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat?
12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.
13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
3 Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina.
2 Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis,
3 et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.
5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
7 Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi?
8 Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuitu ejus; cujus divitiae, mare; aquae, muri ejus.
9 AEthiopia fortitudo ejus, et AEgyptus, et non est finis; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium ab inimico.
12 Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos.
14 Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.
16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint caeli; bruchus expansus est, et avolavit.
17 Custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
19 Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?
1 Onus quod vidit Habacuc propheta.
2 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?
3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior.
4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
5 Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
7 Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.
8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
9 Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem.
10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: haec est fortitudo ejus dei sui.
12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?
14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit.
16 Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
2 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur: Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?
7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea.
9 Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali!
10 Cogitasti confusionem domui tuae; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit.
12 Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate!
13 Numquid non haec sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare.
15 Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!
16 Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam.
17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
19 Vae qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
20 Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra!
3 Oratio Habacuc prophetae, pro ignorantiis.
2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit caelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.
5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.
6 Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus.
7 Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae; turbabuntur pelles terrae Madian.
8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.
9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es; fluvios scindes terrae.
10 Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.
11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae.
12 In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes.
13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
16 Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.
18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo.
19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.