Historical
11 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
3 dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes.
4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus.
8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
10 Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos,
12 et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel?
14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem.
16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super ea:
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.
25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.
3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:
4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel.
7 Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:
9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis?
10 Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eorum.
11 Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit: ibique morietur.
14 Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.
19 Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
20 Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?
23 Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel:
25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
27 Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
28 Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.