Read the Gospels in 40 Days
17 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi per quem veniunt.
2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.
5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
8 et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?
10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri.
14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
20 Interrogatus autem a pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant:
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit:
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
32 Memores estote uxoris Lot.
33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
18 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
4 Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.
11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?
19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.
22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.
31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.