Read the Gospels in 40 Days
5 Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
3 In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.
4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
10 Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.
12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?
13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
16 Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.
17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
18 Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:
38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
41 Claritatem ab hominibus non accipio.
42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
6 Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:
9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?
10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae jam factae erant et non venerat ad eos Jesus.
18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare.
32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.
33 Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:
38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
39 Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
41 Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,
42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de caelo descendi?
43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam.
48 Ego sum panis vitae.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.
52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53 Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
60 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes:
70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.