The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.
17 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.
2 Et ait Nathan ad David: Omnia quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
4 Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.
5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
6 manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israel, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel:
8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
9 Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.
11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.
12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.
13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
15 Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia?
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de AEgypto liberarat?
22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.
23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi ejus permanens coram eo.
25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
27 Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
18 Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.
3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.
7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.
9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:
13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
15 Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis:
16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba:
17 Banaias quoque filius Jojadae super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
2 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas.
2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
4 an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci:
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco:
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris:
22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.