The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CEB. Switch to the CEB to read along with the audio.
5 Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara.
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9 Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
10 Invocavit vero Jabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe: hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
19 Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: haec autem verba vetera.
23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
27 Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda.
28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hae civitates eorum usque ad regem David.
32 Villae quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae,
35 et Joel, et Jehu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel,
36 et Elioenai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:
43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
5 Filii quoque Ruben primogeniti Israel. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.
2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
4 Filii Joel: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon.
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
10 In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
12 Joel in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan.
13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michael, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israel.
25 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,
3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.
5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:
8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
9 Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet judicari: Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
5 In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.
5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.