Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Michaeas 1-4

Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae.

Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps.

In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem?

Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.

Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:

quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

10 In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.

12 Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

13 Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.

14 Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israel.

15 Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israel.

16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et haereditatem ejus.

Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est.

In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat?

Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini.

Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.

Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?

et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.

Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.

10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.

11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem; et erit super quem stillatur populus iste.

12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel: pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum: tumultuabuntur a multitudine hominum.

13 Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Et dixi: Audite, princeps Jacob, et duces domus Israel: numquid non vestrum est scire judicium,

qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum;

qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae?

Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.

Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium.

Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.

Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.

Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum.

Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis:

10 qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.

11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.

12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi,

et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.

Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.

Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in aeternum et ultra.

In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram:

et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum.

Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem.

Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?

10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

11 Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.

12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi foenum areae.

13 Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae.

Apocalypsis 6

Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide.

Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.

Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide.

Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.

Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.

Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne laeseris.

Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide.

Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae.

Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant:

10 et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?

11 Et datae sunt illis singulae stolae albae: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis:

13 et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur:

14 et caelum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt:

15 et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium:

16 et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni:

17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum: et quis poterit stare?

Psalmi 134

134 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:

qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.

Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.

Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.

Qui percussit primogenita AEgypti, ab homine usque ad pecus.

Et misit signa et prodigia in medio tui, AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:

11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:

12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.

13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.

20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

Proverbia 30:1-4

30 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:

Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

Quis ascendit in caelum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?