Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NET. Switch to the NET to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Osee 4-5

Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli; sed et pisces maris congregabuntur.

Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo.

Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus!

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum.

Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israel.

Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Judas cum eis.

In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.

In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.

Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.

Ephraim in desolatione erit in die correptionis; in tribubus Israel ostendi fidem.

10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.

11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordes.

12 Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.

13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat.

15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.

II Ioannis

Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,

propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.

Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.

Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.

Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.

Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.

Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.

Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.

10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.

11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.

12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.

13 Salutant te filii sororis tuae Electae.

Psalmi 125

125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Proverbia 29:9-11

Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quaerunt animam ejus.

11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.