The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
1 Adam, Seth, Enos,
2 Cainan, Malaleel, Jared,
3 Henoch, Mathusale, Lamech,
4 Noe, Sem, Cham, et Japtheth.
5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
7 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
10 Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra.
11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque,
14 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,
15 Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum.
16 Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum.
17 Filii Sem: AElam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
22 Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon
23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.
24 Sem, Arphaxad, Sale,
25 Heber, Phaleg, Ragau,
26 Serug, Nachor, Thare,
27 Abram: iste est Abraham.
28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
29 Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.
32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.
34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israel.
35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.
41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.
43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.
44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.
47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est.
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
2 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.
5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
6 Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
8 Filii Ethan: Azarias.
9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.
10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14 quartum Nathanael, quintum Raddai,
15 sextum Asom, septimum David.
16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Joab, et Asael, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari.
12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant:
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
20 Ille autem dixit: Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
24 et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem.
25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26 Scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem.
27 Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
31 Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
3 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.