The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.
37 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
3 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.
4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus.
7 Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant.
9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa, domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel.
13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judae, et filiorum Israel sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israel sociorumque ejus.
17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.
18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?
19 loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.
20 Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum.
21 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea:
25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
26 Et percutiam illis foedus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
27 Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
38 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
3 Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
5 Persae, AEthiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
6 Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
7 Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te: et esto eis in praeceptum.
8 Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti jugiter: haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.
10 Haec dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:
11 et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro; vectes et portae non sunt eis:
12 ut diripias spolia, et invadas praedam; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies?
15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: coetus magnus, et exercitus vehemens.
16 Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog!
17 Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israel:
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus.
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo:
24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
2 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.
2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
117 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicat nunc Israel: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
3 Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in saeculum misericordia ejus.
4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in saeculum misericordia ejus.
5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.
7 Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
13 Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
14 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
16 Dextera Domini fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem.
17 Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.
18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
19 Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas confitebor Domino.
20 Haec porta Domini: justi intrabunt in eam.
21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
24 Haec est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et laetemur in ea.
25 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare.
26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.
27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
28 Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.