The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
15 Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
16 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.
17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.
18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.
21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.
23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
24 Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam?
25 Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.
27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
28 Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.
29 Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David! additus est annus ad annum: solemnitates evolutae sunt.
2 Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel.
3 Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt;
6 eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis.
7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam.
8 Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion.
9 Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
11 Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim.
12 Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras.
13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
15 Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
16 Perversa est haec vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur?
18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
19 Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt;
20 quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
21 qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
22 Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet;
23 sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt;
24 et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
30 Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum;
2 qui ambulatis ut descendatis in AEgyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra AEgypti!
3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae AEgypti in ignominiam.
4 Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
6 Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
7 AEgyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum.
9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;
10 qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.
11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israel.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.
24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.
4 Dico autem: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre:
3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et haeres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis.
13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
17 AEmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
18 Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos.
19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar:
25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
26 Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.
27 Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.
31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.
62 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;
11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.