The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.
10 Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.
3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
4 ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
5 Vae Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.
6 Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim:
9 Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?
10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11 Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?
12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13 Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
17 Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.
19 Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.
21 Reliquiae convertentur; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem.
22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.
24 Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via AEgypti.
25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via AEgypti.
27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.
28 Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
31 Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.
32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem.
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.
11 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.
2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis;
3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;
4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.
8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.
10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab AEgypto, et a Phetros, et ab AEthiopia, et ab AElam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae.
13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.
14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis; Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
15 Et desolabit Dominus linguam maris AEgypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israeli in die illa qua ascendit de terra AEgypti.
11 Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
13 Quid est enim, quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter aedificationem vestram.
20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
56 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
4 Misit de caelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus:
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.