The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.
6 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quae sub ipso erant replebant templum.
2 Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5 Et dixi: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
7 et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
9 Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.
10 Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
7 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziae, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam: et non potuerunt
2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis;
4 et dices ad eum: Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae;
5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes:
6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
7 Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud;
8 sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus;
9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis.
10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:
11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.
13 Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum AEgypti, et api quae est in terra Assur;
19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
22 et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae.
23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinae erunt in universa terra.
25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego.
23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
54 In finem, in carminibus. Intellectus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?
8 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:
22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
23 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.
2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.