Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 1-2

Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda.

Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.

Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israel; abalienati sunt retrorsum.

Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? omne caput languidum, et omne cor moerens.

A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

Terra vestra deserta; civitates vestrae succensae igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur.

Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.

10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae.

11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.

12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?

13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt coetus vestri.

14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,

17 discite benefacere; quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

19 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.

20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.

21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.

22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.

23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.

25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.

26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis.

27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.

28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,

30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.

31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.

Et erit in novissimis diebus: praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes,

et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.

Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.

Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhaeserunt.

Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.

Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.

Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.

10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;

13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,

14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,

15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,

16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,

17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;

18 et idola penitus conterentur;

19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.

21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.

II Corinthios 10

10 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.

Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.

In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.

Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,

et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.

Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.

Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas:

10 quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes: praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis:

11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto.

12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.

13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.

14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.

15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

16 etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari.

17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.

18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.

Psalmi 52

52 In finem, pro Maeleth intelligentiae David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.

Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

Proverbia 22:26-27

26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:

27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo?