The Daily Audio Bible
Today's audio is from the ESV. Switch to the ESV to read along with the audio.
34 Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est:
2 Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.
3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
6 In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.
7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
17 numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;
19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
22 Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
26 Quasi impios percussit eos in loco videntium:
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
36 Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
35 Igitur Eliu haec rursum locutus est:
2 Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?
3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
5 Suspice caelum, et intuere: et contemplare aethera quod altior te sit.
6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte;
11 qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos?
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
36 Addens quoque Eliu, haec locutus est:
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
7 Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.
22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
25 Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.
26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inaestimabilis.
27 Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum,
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper.
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
31 Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
32 In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
4 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:
4 in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
5 Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:
10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
44 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
3 Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.
6 Sagittae tuae acutae: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui.
8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.
10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae.
11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.