The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
23 Respondens autem Job, ait:
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
5 ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
7 Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
24 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos.
3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9 Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18 Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21 Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit.
22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae.
23 Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus:
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
26 Respondens autem Job dixit:
2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4 Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?
5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
11 Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.
12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
13 Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14 Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
27 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?
13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta:
17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18 AEdificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
12 Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.
13 Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis:
16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam.
17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non?
18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestae, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.
2 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus:
7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
41 In finem. Intellectus filiis Core.
2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
4 Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
5 Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
6 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
7 et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitae meae.
10 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
12 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animae suae longe recedit ab eis.
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.