The Daily Audio Bible
16 Respondens autem Job, dixit:
2 Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;
6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
7 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
9 Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt poenis meis.
12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
14 Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
15 Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.
16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.
18 Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
20 ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
21 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:
22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.
17 Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.
2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
5 Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?
18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.
17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
19 Respondens autem Job, dixit:
2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
6 Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet.
8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.
9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.
11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:
27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo.
28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
16 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.
7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
14 Omnia vestra in caritate fiant.
15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:
18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
21 Salutatio, mea manu Pauli.
22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
40 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
5 Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.
9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
10 Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
22 Melius est nomen bonum quam divitiae multae; super argentum et aurum gratia bona.