Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the EHV. Switch to the EHV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Esther 8-10

Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.

Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam.

Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri.

At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,

et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.

Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?

Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Judaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos.

Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere.

Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad AEthiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, prout legere poterant et audire.

10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent.

11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.

12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.

13 Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.

14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.

15 Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque laetata est.

16 Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.

17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.

Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.

Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.

Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei,

quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.

Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:

in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Judaeorum: quorum ista sunt nomina:

Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,

et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,

et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.

10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.

11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.

12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Judaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam?

13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.

14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.

15 Congregatis Judaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.

16 Sed et per omnes provincias quae ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.

17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.

18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae.

19 Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.

20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,

21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore:

22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.

23 Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.

24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.

25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judaeos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,

26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quae gesta sunt, epistolae, id est, libri hujus volumine, continentur:

27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Judaei super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.

28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judaeis, et ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est.

29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Judaeus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum:

30 et miserunt ad omnes Judaeos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,

31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,

32 et omnia quae libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.

10 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias:

cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:

et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent.

Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.

Recordatus sum somnii quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.

Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.

Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum.

Gens autem mea Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:

10 et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.

11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:

12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae.

13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.

I Corinthios 12:27-13:13

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?

30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?

31 AEmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,

non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:

omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.

Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.

12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas.

Psalmi 37:1-11

37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:

quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:

quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.

Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.

Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.

10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Proverbia 21:23-24

23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.

24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.