The Daily Audio Bible
Today's audio is from the EHV. Switch to the EHV to read along with the audio.
11 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
3 Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Melaleel: de filiis Phares,
5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariae, filius Silonitis:
6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
9 et Joel filius Zechri praepositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
11 Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
13 et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
14 et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
21 Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus:
26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
32 Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor, Rama, Gethaim,
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
35 et Ono valle artificum.
36 Et de Levitis portiones Judae et Benjamin.
12 Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras,
2 Amaria, Melluch, Hattus,
3 Sebenias, Rheum, Merimuth,
4 Addo, Genthon, Abia,
5 Miamin, Madia, Belga,
6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
8 Porro Levitae, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:
9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiae, Maraia: Jeremiae, Hanania:
13 Esdrae, Mosollam: Amariae, Johanan:
14 Milicho, Jonathan: Sebeniae, Joseph:
15 Haram, Edna: Maraioth, Helci:
16 Adaiae, Zacharia: Genthon, Mosollam:
17 Abiae, Zechri: Miamin et Moadiae, Phelti:
18 Belgae, Sammua: Semaiae, Jonathan:
19 Jojarib, Mathanai: Jodaiae, Azzi:
20 Sellai, Celai: Amoc, Heber:
21 Helciae, Hasebia: Idaiae, Nathanael.
22 Levitae in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persae.
23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem.
25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae sacerdotis scribaeque.
14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
18 Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
20 Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum:
21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.
22 An aemulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.
24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.
25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26 Domini est terra, et plenitudo ejus.
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
32 Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei:
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.
14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
16 Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.