The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus.
15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
16 quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
17 Judaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim attenuatus erat populus.
19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.
6 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris: de corde enim tuo tu componis haec.
9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.
10 Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
11 Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17 Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
18 Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae:
19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
7 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
2 praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
3 et dixi eis: Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae.
5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judaeam, unusquisque in civitatem suam.
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo:
12 filii AElam, mille ducenti quinquaginta quatuor:
13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:
14 filii Zachai, septingenti sexaginta:
15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:
16 filii Bebai, sexcenti viginti octo:
17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo:
18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem:
19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem:
20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque:
21 filii Ater, filii Hezeciae, nonaginta octo:
22 filii Hasem, trecenti viginti octo:
23 filii Besai, trecenti viginti quatuor:
24 filii Hareph, centum duodecim:
25 filii Gabaon, nonaginta quinque:
26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
31 Viri Machmas, centum viginti duo.
32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
34 Viri AElam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
35 Filii Harem, trecenti viginti.
36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitae:
43 filii Josue et Cedmihel filiorum
44 Oduiae, septuaginta quatuor. Cantores:
45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.
47 Nathinaei: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56 filii Nasia, filii Hatipha,
57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
60 Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent,
62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
64 Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.
65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:
69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel, in civitatibus suis.
8 De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
4 De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):
6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.
9 Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?
12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.