The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
22 Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.
2 Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David: et aeris pondus innumerabile.
4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.
7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei:
8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus.
10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.
11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.
14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.
15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem filium suum:
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.
23 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
2 Et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: praepositorum autem et judicum, sex millia.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae, canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7 Filii Gerson: Leedan, et Semei.
8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres.
9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer.
16 Filii Gersom: Subuel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomith primus.
19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis.
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
27 Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
9 Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16 contritio et infelicitas in viis eorum:
17 et viam pacis non cognoverunt:
18 non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.
22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu,
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.