The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CEB. Switch to the CEB to read along with the audio.
18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur.
20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
21 Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.
22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.
24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.
29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid.
30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum aegyptium nomine Jeraa.
35 Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.
36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:
55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
3 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel:
6 Jebaar quoque et Elisama,
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.
15 Filii autem Josiae fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
17 Filii Jechoniae fuerunt: Asir, Salathiel,
18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22 Filius Secheniae, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23 Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
4 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hae cognationes Sarathi.
3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
24 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
2 Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum:
6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
8 jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
9 Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere.
10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem:
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate:
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt:
15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
19 Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me:
20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum.
25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.
4 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.