Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the ESV. Switch to the ESV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Regum 1

Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.

Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.

Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.

Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam.

Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.

Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.

Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae.

Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadae, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.

Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.

10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.

11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?

12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.

13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillae tuae, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?

14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.

15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.

16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis?

17 Quae respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.

18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.

19 Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit.

20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.

21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.

22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.

23 Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,

24 dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?

25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:

26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit.

27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?

28 Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,

29 juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.

31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in aeternum.

32 Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege,

33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.

34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.

35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israel et super Judam.

36 Et respondit Banaias filius Jojadae regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.

37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.

38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadae, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.

39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.

40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno: et insonuit terra a clamore eorum.

41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo: jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?

42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.

43 Responditque Jonathas Adoniae: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:

44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.

45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas: haec est vox quam audistis.

46 Sed et Salomon sedet super solium regni.

47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:

48 et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.

49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.

50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.

51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.

52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.

53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.

Actus Apostolorum 4

Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei,

dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis:

et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.

Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.

Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem:

et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?

Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:

si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli:

12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:

14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,

16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.

17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.

19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

20 Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.

21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt:

25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel,

28 facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,

30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.

34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant,

35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,

37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Psalmi 124

124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat

in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

Proverbia 16:24

24 Favus mellis composita verba; dulcedo animae sanitas ossium.