Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the ESV. Switch to the ESV to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iudicum 8:18-9:21

18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.

19 Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.

20 Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.

21 Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta aetatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.

22 Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.

23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.

24 Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex praeda vestra. Inaures enim aureas Ismaelitae habere consueverant.

25 Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de praeda:

26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et praeter torques aureas camelorum.

27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.

28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon praefuit.

29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua:

30 habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.

31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.

32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.

33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal foedus, ut esset eis in deum:

34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:

35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quae fecerat Israeli.

Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suae, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suae, dicens:

Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.

Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est.

Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.

Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.

Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universae familiae urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quae stabat in Sichem.

Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.

Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivae: Impera nobis.

Quae respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?

10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.

11 Quae respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?

12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.

13 Quae respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?

14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.

15 Quae respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.

16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,

17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,

18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillae ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit:

19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.

20 Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.

21 Quae cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.

Lucas 23:44-24:12

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.

45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.

47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.

48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:

51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei:

52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:

53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

24 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata:

et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.

Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis?

non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

Et recordatae sunt verborum ejus.

Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec.

11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

Psalmi 99

99 Psalmus in confessione.

Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus.

Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,

quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Proverbia 14:9-10

Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

10 Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.