The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GNT. Switch to the GNT to read along with the audio.
3 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
2 Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
3 et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes:
4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5 Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6 Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.
9 Dixitque Josue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10 Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.
11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.
12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
16 steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
4 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue:
2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
3 et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,
5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israel,
6 ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum.
8 Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israel, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem.
10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses:
13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
15 Dixitque ad eum:
16 Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane.
17 Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.
18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
21 et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Jordanem istum,
23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos:
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
17 Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.
20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et saepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam.
25 Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos:
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30 dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?
31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?
35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2 Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.
4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:
5 quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,
10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
28 In semita justitiae vita; iter autem devium ducit ad mortem.