The Daily Audio Bible
Today's audio is from the ESV. Switch to the ESV to read along with the audio.
48 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
2 Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
3 Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan: benedixitque mihi,
4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra AEgypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
8 Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem:
16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.
20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
49 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum:
3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel.
8 Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
9 Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum?
10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum.
12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel.
17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
18 Salutare tuum expectabo, Domine.
19 Gad, accinctus praeliabitur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
20 Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum.
23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israel.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
26 Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.
27 Benjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia.
28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29 Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei,
30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.
31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
35 Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
16 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
4 Faciem ergo caeli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.
7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum?
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
20 In finem. Psalmus David.
2 Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi.
6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.
7 Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.
13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.
26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quae a dextris sunt novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.