The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,
18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant.
19 Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra AEgypti viderim:
20 quae, devoratis et consumptis prioribus,
21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
22 vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
23 Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula:
24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
25 Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
26 Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.
28 Qui hoc ordine complebuntur:
29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra AEgypti,
30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae AEgypti:
34 qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
36 Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est AEgyptum, et non consumetur terra inopia.
37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus:
38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam.
41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram AEgypti.
42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae AEgypti.
44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra AEgypti.
45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram AEgypti
46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones AEgypti.
47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea AEgypti.
48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.
53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in AEgypto,
54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra AEgypti panis erat.
55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat AEgyptiis: nam et illos oppresserat fames.
57 Omnesque provinciae veniebant in AEgyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
42 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in AEgypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
2 audivi quod triticum venundetur in AEgypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in AEgypto,
4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
5 ingressi sunt terram AEgypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
6 Et Joseph erat princeps in terra AEgypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.
10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis.
13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
14 Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
15 Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:
25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?
29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus.
33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
34 Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
18 In finem. Psalmus David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;
7 a summo caelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus.
8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa.
13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me;
14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
4 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.