Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 39:1-41:16

39 Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.

Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,

qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant:

benedixitque Dominus domui AEgyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:

nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.

Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:

nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi:

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

40 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis AEgypti, et pistor, domino suo.

Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),

misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.

At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.

Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:

ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,

sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?

Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.

Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,

10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:

11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.

12 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:

13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.

14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:

15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.

16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum:

17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.

18 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:

19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.

20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.

21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:

22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.

23 Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.

41 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,

de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus.

Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:

devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,

rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae:

aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,

devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,

et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores AEgypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.

Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:

10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum:

11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.

12 Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,

13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei.

15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime conjicere.

16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

Matthaeus 12:46-13:23

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.

47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.

48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?

49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.

50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

13 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,

et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.

Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.

Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae:

sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.

Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.

Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

Qui habet aures audiendi, audiat.

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?

11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum.

12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.

15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.

17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.

18 Vos ergo audite parabolam seminantis.

19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.

20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:

21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

Psalmi 17

17 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:

Diligam te, Domine, fortitudo mea.

Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.

Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

Dolores inferni circumdederunt me; praeoccupaverunt me laquei mortis.

In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.

Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.

10 Inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.

11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum.

12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris.

13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.

14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.

17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.

18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me;

19 praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus.

20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,

21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:

22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;

23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.

24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.

25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,

27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.

29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.

30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.

31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.

32 Quoniam quis deus praeter Dominum? aut quis deus praeter Deum nostrum?

33 Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;

34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me;

35 qui docet manus meas ad praelium. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea,

36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.

37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.

38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.

39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.

40 Et praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.

41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.

43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.

44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.

45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.

46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.

48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.

49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me.

50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;

51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum.

Proverbia 3:33-35

33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.

34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.