The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.
24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est.
36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
40 die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
43 Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
44 Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae.
48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
51 Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:
54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
32 Jacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
4 praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
7 Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
9 Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:
10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
36 et inimici hominis, domestici ejus.
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
11 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
13 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.
17 Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
18 Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.