The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NIV. Switch to the NIV to read along with the audio.
11 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento:
4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
10 Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
27 Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum.
29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae.
30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
12 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
4 Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
10 Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in AEgyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset ut ingrederetur AEgyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier:
12 et quod cum viderint te AEgyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
14 Cum itaque ingressus esset Abram AEgyptum, viderunt AEgyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
20 Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
13 Ascendit ergo Abram de AEgypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
4 in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
5 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.
22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis.
23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
5 In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.
5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: