The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
2 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
2 Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus:
4 et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
7 O Sion! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis:
8 quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
10 Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
11 Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
3 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
2 Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?
3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
5 Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens:
7 Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
13 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae.
2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.
4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea?
5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant.
7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi.
9 Si quis habet aurem, audiat.
10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.
11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
12 Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.
13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.
15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis:
17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus.
18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19 viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.