Bible in 90 Days
19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:
20 ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.
21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
22 Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt; priora quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quae ventura sunt, indicate nobis.
23 Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.
24 Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos.
25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.
27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.
28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
29 Ecce omnes injusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.
42 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet.
2 Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium.
4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulae exspectabunt.
5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos; firmans terram, et quae germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
7 ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
8 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulae, et habitatores earum.
11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petrae; de vertice montium clamabunt.
12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
14 Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
16 Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; haec verba feci eis, et non dereliqui eos.
17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili; qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
18 Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.
19 Quis caecus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini?
20 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
22 Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura?
24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.
43 Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus, dedi propitiationem tuam AEgyptum, AEthopiam, et Saba, pro te.
4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
5 Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
6 Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae.
7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt.
9 Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere.
10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
11 Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
13 Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?
14 Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester.
16 Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam;
17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina.
20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
21 Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.
22 Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel.
23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure.
24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris.
27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me:
28 et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam.
44 Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi.
2 Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam:
4 et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas.
5 Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israel assimilabitur.
6 Haec dicit Dominus, rex Israel, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.
7 Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quae futura sunt annuntient eis.
8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
10 Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
11 Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
12 Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
14 succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit:
15 et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum;
17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu!
18 Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
20 Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
21 Memento horum Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei.
22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.
23 Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terrae; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur.
24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;
25 irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
26 suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: AEdificabimini, et deserta ejus suscitabo;
27 qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam;
28 qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: AEdificaberis, et templo: Fundaberis.
45 Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur:
2 Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam:
3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel,
4 propter servum meum Jacob, et Israel, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me:
6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter:
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.
8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
9 Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
10 Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
14 Haec dicit Dominus: Labor AEgypti, et negotiatio AEthiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.
15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator.
16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
18 Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quaerite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.
21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me.
22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.
23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.
24 Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel.
46 Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
2 Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
3 Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo.
5 Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem?
6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.
8 Mementote istud, et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor.
9 Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud.
12 Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia.
13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.
47 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
2 Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel.
5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.
6 Iratus sum super populum meum: contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde.
7 Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
8 Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
9 Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est altera.
11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies.
12 Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammae; non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt; non est qui salvet te.
48 Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate neque in justitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus.
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
6 Quae audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob, et Israel, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis.
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus.
16 Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris:
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
49 Audite, insulae, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.
3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
4 Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
7 Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israel qui elegit te.
8 Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas;
9 ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.
12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
13 Laudate, caeli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
14 Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper.
17 Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa;
19 quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae, nunc angusta erunt prae habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te.
20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem.
21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola; et isti ubi erant?
22 Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
23 Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
24 Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
25 Quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
50 Haec dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
2 Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
3 Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
8 Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.
9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos.
10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
11 Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis.
51 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis.
2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
10 numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et laetitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet?
13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
14 Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum.
16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
17 Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.
18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
19 Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
22 Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adjicies ut bibas illum ultra.
23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
52 Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
2 Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
3 Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
4 Quia haec dicit Dominus Deus: In AEgyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!
8 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
9 Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum; redemit Jerusalem.
10 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
11 Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini.
12 Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel.