Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Bible in 90 Days

An intensive Bible reading plan that walks through the entire Bible in 90 days.
Duration: 88 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 14-28

14 Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob.

Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.

Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,

sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum?

Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,

caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.

Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit;

abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.

Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.

10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es.

11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.

12 Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?

13 Qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;

14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?

15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,

17 qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?

18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua;

19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.

20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum.

21 Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.

22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;

23 et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.

24 Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi,

25 sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.

26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et haec est manus extenta super universas gentes.

27 Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?

28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:

29 Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.

30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.

31 Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.

32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

15 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.

Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.

In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.

Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.

Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.

Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.

Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.

Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

16 Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.

Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon.

Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas.

Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.

Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.

Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.

Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.

Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictae sunt, transierunt mare.

Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.

10 Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.

11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.

12 Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.

13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.

14 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.

17 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.

Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.

Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.

Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.

Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel.

In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israel respicient;

et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.

In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel; et eris deserta.

10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;

11 in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.

12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.

13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.

14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.

18 Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina AEthiopiae,

qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.

Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.

Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.

Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.

Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.

In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.

19 Onus AEgypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur AEgyptum, et commovebuntur simulacra AEgypti a facie ejus, et cor AEgypti tabescet in medio ejus,

et concurrere faciam AEgyptios adversus AEgyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.

Et dirumpetur spiritus AEgypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.

Et tradam AEgyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.

Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.

Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.

Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.

Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.

Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.

10 Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?

12 Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super AEgyptum.

13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt AEgyptum, angulum populorum ejus.

14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt AEgyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.

15 Et non erit AEgypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.

16 In die illa erit AEgyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.

17 Et erit terra Juda AEgypto in pavorem; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.

18 In die illa erunt quinque civitates in terra AEgypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.

19 In die illa erit altare Domini in medio terrae AEgypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.

20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra AEgypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.

21 Et cognoscetur Dominus ab AEgypto, et cognoscent AEgyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.

22 Et percutiet Dominus AEgyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.

23 In die illa erit via de AEgypto in Assyrios; et intrabit Assyrius AEgyptum, et AEgyptius in Assyrios, et servient AEgyptii Assur.

24 In die illa erit Israel tertius AEgyptio et Assyrio; benedictio in medio terrae

25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus AEgypti, et opus manuum mearum Assyrio; haereditas autem mea Israel.

20 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam:

in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.

Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super AEgyptum et super AEthiopiam;

sic minabit rex Assyriorum captivitatem AEgypti, et transmigrationem AEthiopiae, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam AEgypti.

Et timebunt, et confundentur ab AEthiopia spe sua, et ab AEgypto gloria sua.

Et dicet habitator insulae hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?

21 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, AElam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.

Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.

Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.

Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?

12 Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite.

13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.

16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israel locutus est.

22 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?

Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.

Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt.

Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei;

dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.

Et AElam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.

Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.

Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.

Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris,

10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.

11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.

12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci;

13 et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.

14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.

15 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum:

16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.

17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te.

18 Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.

19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae,

21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.

22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.

23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus.

24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.

25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.

23 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis.

Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.

In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium.

Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.

Cum auditum fuerit in AEgypto, dolebunt cum audierint de Tiro.

Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!

Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.

Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae?

Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.

10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.

11 Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus;

12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi.

13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.

14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.

15 Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:

16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.

17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae;

18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.

24 Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.

Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.

Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.

Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.

Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.

Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.

Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde;

cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.

Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.

10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte.

11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.

12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.

13 Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.

14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.

15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israel.

16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.

17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.

18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.

19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram;

22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.

23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

25 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.

Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.

Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:

quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.

Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.

Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.

Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.

26 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale.

Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.

Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus.

Sperastis in Domino in saeculis aeternis; in Domino Deo forti in perpetuum.

Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.

Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.

Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.

Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.

10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret.

12 Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.

13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui.

14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae.

16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.

18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terrae.

19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.

27 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.

In die illa vinea meri cantabit ei.

Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.

Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in praelio? gradiar super eam, succendam eam pariter.

An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.

Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.

Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est?

In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus.

Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra.

10 Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

12 Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem AEgypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel.

13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra AEgypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.

28 Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino.

Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.

Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.

Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui;

et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.

Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

10 Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi.

11 In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.

12 Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.

13 Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.

15 Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.

16 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.

17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.

18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.

21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.

23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.

24 Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam?

25 Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?

26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.

27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.

28 Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.

29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.