Beginning
23 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.
2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.
3 Stetitque rex super gradum: et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
4 Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
5 Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli.
6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.
7 Destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis.
9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.
11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.
12 Altaria quoque quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
13 Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
15 Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
16 Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quae erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec.
17 Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Bethel.
18 Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria.
19 Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel.
20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.
21 Et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus.
22 Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel et regum Juda,
23 sicut in octavodecimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino in Jerusalem.
24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
27 Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
28 Reliqua autem sermonum Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
29 In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex AEgypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
30 Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.
32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus.
33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri.
34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in AEgyptum, et mortuus est ibi.
35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terrae per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terrae, ut daret Pharaoni Nechao.
36 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.
37 Et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerant patres ejus.
24 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum.
2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit,
4 et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
5 Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis:
6 et regnavit Joachin filius ejus pro eo.
7 Et ultra non addidit rex AEgypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo AEgypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis AEgypti.
8 Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.
9 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.
12 Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae: et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini.
14 Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
15 Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.
16 Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
17 Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam.
18 Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiae de Lobna.
19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim.
20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.
25 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae,
3 nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.
4 Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis.
5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.
7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.
11 Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae.
12 Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas.
13 Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.
14 Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt.
15 Necnon et thuribula, et phialas: quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea tulit princeps militiae,
16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum.
17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum.
18 Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.
19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judaeos et Chaldaeos qui erant cum eo in Maspha.
26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in AEgyptum timentes Chaldaeos.
27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
28 Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae.
30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.