Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Beginning

Read the Bible from start to finish, from Genesis to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 28-30

28 Dixit quoque Dominus ad Moysen:

Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:

unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:

decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba:

10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes:

13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

14 Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,

17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.

18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.

19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:

20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

21 et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.

22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.

26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.

27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:

28 atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

29 per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

30 qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.

31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

29 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:

et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:

et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.

Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:

et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:

11 et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

14 et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

30 Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat.

Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus:

Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.

Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:

quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.

Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:

quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.

Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.

10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.

11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,

12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.

13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.

14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.

15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.

16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.

17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.