Beginning
8 Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
9 Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
18 Egressus est ergo Noe, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 AEdificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
9 Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:
9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
17 Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
10 Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra,
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12 Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,
16 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum,
17 Hevaeum, et Aracaeum: Sinaeum,
18 et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
22 Filii Sem: AElam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
27 et Aduram, et Uzal, et Decla,
28 et Ebal, et Abimael, Saba,
29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
32 Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
11 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento:
4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
10 Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
27 Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum.
29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae.
30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.