Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Beginning

Read the Bible from start to finish, from Genesis to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Hebraeos 11-13

11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.

Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret.

Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.

10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.

15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.

17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:

18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:

19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.

20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.

22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,

25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.

27 Fide reliquit AEgyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti AEgyptii, devorati sunt.

30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:

33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:

35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:

38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.

39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

12 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:

aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:

et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.

In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?

quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.

Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?

10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.

12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,

13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:

15 contemplantes nequis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:

17 scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

19 et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.

20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.

22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.

26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.

27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.

28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

29 Etenim Deus noster ignis consumens est.

13 Caritas fraternitatis maneat in vobis,

et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.

Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:

ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula.

Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis.

10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.

16 Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

17 Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.

18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

24 Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.

25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.