Beginning
7 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei:
2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
13 In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum):
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.
25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:
27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.
8 Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,
2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,
5 qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra AEgypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
9 Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare.
2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.
3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
5 superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:
8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
9 quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:
12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.
16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
10 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:
16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei:
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.