Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Beginning

Read the Bible from start to finish, from Genesis to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Galatas 4-6

Dico autem: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:

sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre:

ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.

At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.

Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et haeres per Deum.

Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?

10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis.

13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea

14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?

17 AEmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.

18 Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos.

19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:

20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.

21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?

22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.

23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:

24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar:

25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

26 Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.

27 Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.

28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.

30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.

31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.

State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.

Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.

Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.

Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.

Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?

persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.

Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

Unusquisque enim onus suum portabit.

Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Nolite errare: Deus non irridetur.

Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.

Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.