Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Beginning

Read the Bible from start to finish, from Genesis to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Matthaeus 7-8

Nolite judicare, ut non judicemini.

In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?

aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.

Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?

10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?

11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?

12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.

13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

14 Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!

15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:

16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?

17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.

18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.

19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.

22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?

23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.

24 Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,

25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.

26 Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam:

27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.

29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.

Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:

et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.

Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.

Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.

10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum:

12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:

15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:

17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.

18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.

20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.

22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:

24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.

25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.

26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?

30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31 Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.

33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.

34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.