Beginning
140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
142 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.
4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
9 Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi.
10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
143 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt.
5 Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12 Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis;
14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
144 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi.
2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
5 Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
7 Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur:
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
13 Regnum tuum regnum omnium saeculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.
145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.