Beginning
51 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
52 In finem, pro Maeleth intelligentiae David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
53 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
54 In finem, in carminibus. Intellectus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?
8 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:
22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
55 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
56 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
4 Misit de caelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus:
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.