Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 89

89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.

Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.

Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte

quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.

Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam

12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Ezechiel 4

Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.

Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.

Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.

Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum.

Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel.

Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.

Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam.

Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.

Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.

10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud.

11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud.

12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.

13 Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi:

14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.

15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.

16 Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,

17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.

Hebraeos 6:1-12

Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.

Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,

gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,

et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:

proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.

10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:

12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.

Lucas 9:51-62

51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.

53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?

55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.

56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.

57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.

58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.

60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.

61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.

62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.