Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 138-139

138 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;

tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:

et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.

16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:

20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?

22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.

24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

139 In finem. Psalmus David.

Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.

Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.

Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:

absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.

Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.

Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.

11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.

12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.

13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.

Psalmi 147

147 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.

Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.

Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.

Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.

Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae.

Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.

Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.

Isaias 65:1-9

65 Quaesierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum.

Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.

Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres;

qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum;

qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.

Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.

Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.

Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.

Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.

Apocalypsis 3:1-6

Et angelo ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.

Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.

In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.

Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.

Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Ioannes 6:1-14

Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:

et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum.

Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?

Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.

Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:

Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?

10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.