Book of Common Prayer
72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
21 et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
25 Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
9 Scripsi vobis in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
6 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?
2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?
3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia?
4 Saecularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?
6 Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles?
7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.
4 Et iterum coepit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud.
5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae:
6 et quando exortus est sol, exaestuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
8 Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
19 et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.