Book of Common Prayer
95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
40 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
5 Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.
9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
10 Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
54 In finem, in carminibus. Intellectus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?
8 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:
22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
51 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
40 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis AEgypti, et pistor, domino suo.
2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:
6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
7 sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
9 Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum:
17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:
19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
23 Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.
19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
21 Nemo itaque glorietur in hominibus.
22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
23 vos autem Christi: Christus autem Dei.
13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
16 Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
18 Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?
19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.
21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.