Book of Common Prayer
31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
35 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
5 Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum: Audi, Israel, caeremonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, et vivimus.
4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.
5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait:
6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti, de domo servitutis.
7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra.
9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me:
10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea.
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
15 Memento quod et ipse servieris in AEgypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
17 Non occides,
18 neque moechaberis,
19 furtumque non facies:
20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt.
22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
4 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:
4 in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
5 Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:
10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?
12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum.
15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16 Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur.